Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. quoi quidem ego

non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.

consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.

Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem Catonem!

ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me:

centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie
convenire
—haec mecum Ninnius noster,—
velle eos mihi se et oppidum tradere.
at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.

sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.

tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.