Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiam si ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare ; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intellegam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse, neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum. nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent. quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem. quam ob rem iste tuus amicus apud me commendatione non eget. utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit cognoscere! sed haec hactenus.