Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.