Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? 'quid iam?' inquis. gloriose omnia. si scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero ; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi.

peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia obliviscar. sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa. Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo †num cohortibus mihi per nivis eundum est. 'usque quaque,' inquis, 'se Domitii male dant.' vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d.

Scr. Intimili xvi K. Mai. a. 705 (49).CAELIVS CICERONI S.

exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas ; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras ; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur ; iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est ; non me hercules erit deprecationi locus.

qua re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse ; nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.