Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres ; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt ; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines suum dolorem †unumque move studiosiorem Antoni ; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum ; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem.

de summa re publica saepe tibi scripsi me in annum pacem non videre et, quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. propositum hoc est, de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit ; neque mearum rerum quid consili capiam reperio ; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. nam mihi cum hominibus his et gratia et †necessitudinem cum causam illam unde homines odi.

illud te non arbitror fugere quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit. in hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe vivant accessuros ; exercitum conferendum non esse. omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem.

prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum. scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de acre alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse. errare mihi videtur ; nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit. curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere ; crede mihi, est monerandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompei, fecisse existimatur. ad summam, quaeris quid putem futurum. si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ; uterque et animo et copiis est paratus. si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.