Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.

Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5CICERO CVRIO S. D.

facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior;

Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:

  1. Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.
ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.