Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde eu)trapeli/a litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid? tu id pateris? non me defendis, non resistis? equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent;

sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit a)ku/qhron quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta a)mfiboli/a, nisi elegans u(perbolh/, nisi para/gramma bellum, nisi ridiculum para\ prosdoki/an, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro 'de oratore' per Antoni personam disputata de ridiculis, e)/ntexna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me pedibus omnes rei, sit vel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas; nunc demum intellego te sapere.

sed me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. illa quàmvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa valde ei cupio, non videor nimium laborare.