Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude delector. deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.

Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes. ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar. vale.

Scr. Romae ex. m. Dec. a. 708 (46).M. CICERO S. D. A. CAECINAE.

quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio.

Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria.

†qua re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam.