Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur. ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem. sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse videantur.

ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent. sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus glau=k' ei)s *)aqh/nas, qui ad te haec. mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. vale.

Scr. Romae ante med. m. Ian. a. 709 (45).M. CICERO S. D. A. TORQVATO.

Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videmur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, †non quo, sed quod difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.

hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est, quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas. eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.

reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu. res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus. etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.