Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum X_X_X_V_ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.

domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. tu ad me velim litteras crebrius mittas.

Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62).M. TVLLIVS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. fl MAGNO IMPERATORI.

S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.

ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior. illud non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.

ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne cuius animum offenderes. sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare.