Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.

Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. 692 (62).M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.

etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.

ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri. sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri .existimant.

ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant. quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido' te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes.

Scr. Romae circ. Id. Dec. a. 692 (62) M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.

Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam. sed, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.