Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo iussu esse factum. qua pecunia Pompeius est usus ut ea, quam tu deposueras, Sestius. sed haec ad te nihil intellego pertinere; illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset. quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare.

sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem. nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit. sed, si quid est, quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est. te certe in pecuniam exactam ista referre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii peritiores. illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim.

quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro; genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.

reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.

simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS x_x_i_i_; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.