Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.

itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.

neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum. est enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem. sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.

sed, ut illa secunda moderate tulimus, sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare.

tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum. ego, si videbitur recte fieri posse, ad te. veniam brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim. tu ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per litteras quid te velim facere. me velim, ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.