Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod si in iis scribendis nihil aliud nisi quod necesse fuit de uno me tam diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem ; cum vero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari. cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis.

nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam. primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras ; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus ; deinde ingenium eius melioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam : acute movebatur, genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret ; multae erant et reconditae litterae, vis non erat ; ad eam igitur adhortabar ; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum quem cohortere. habes de Calvo iudicium et consilium meum, consilium, quod hortandi causa laudavi, iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene.

reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. tu velim tua in me studia et officia multum tecum recordere. quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis verum etiam te a me amari plurimum iudicabis. vale.