Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed cetera scribes ad nos postea ; nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum videris, quam diu simul fueris ; deinde cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possumus quo statu simus. ego tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo cognitum. cura ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.

Scr. Romae fort. ex. ann. 707 (47). .M. CICERO S. D. C. TREBONIO

et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime ; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ; quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi ; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares.

nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses—ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ; deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ; quin etiam ante quam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur.