Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque et Pansa, qui h(donh\n sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis filh/donoi vocantur, sunt filo/kaloi et filodi/kaioi omnisque virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit. cuius ego mortem forti me hercules animo tuli. nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur ; nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit.

nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio velit a)ntimukthri/sai. quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale ; me, ut facis, ama. si Caesar vicit, celeriter me exspecta.