Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter 'spectra Catiana' ; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.

Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere hominibus to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n? esse ; h(donh\n vero et a)taraci/an virtute, iustitia, tw=| kalw=| parari et verum et probabile est ; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit : ou)k e)/stin h(de/ws a)/neu tou= kalw=s kai\ dikai/ws zh=n.