Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas sed praecipue ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam ; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse.

sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem. ornasti consulatum, ornasti reditum meum . incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.