Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus R. pro tuis summis in rem p. meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari.

atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te consulem rem p. pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.