Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ea re ad te statim Aristocritum misi ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti posses scribere ; etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim ut recurreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret. nam ego eo nomine sum Dyrrhachi hoc tempore, ut quam celerrime quid agatur audiam, et sum tuto ; civitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo.

quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet ; sin autem sed nihil opus est reliqua scribere. ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas ; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare. cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. vale, mea Terentia ; quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis. vale. Pr. K. Dec.