Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re cum dolore conficior tum etiam pudore ; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. inimici sunt multi, invidi paene omnes ; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. sed tamen quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.

ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis ; ego tamen faciam quae praecipis. amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant. di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! nunc spes reliqua est in novis tr. pl. et in primis quidem diebus ; nam si inveterarit, actum est.