Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

iam non ago tibi gratias ; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri. attendere te volo quae in manibus sunt ; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. sequi confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui : eram sine equitibus, sine iumentis ; Hirtium perisse nesciebam, Aquilam perisse nesciebam ; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem. hic dies hoc modo abiit.

postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. recurri ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum. iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum.