Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tris uno die a te accepi epistulas, unam brevem quam Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus. ex tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur. non dubito autem pro tua ,singulari prudentia quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem p. merita ad nihilum esse ventura. ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.

qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse. itaque homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. res se sic habet : is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere.