De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
Tib. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Tib. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari; serpit deinde res,[*](serpit deinde res MSS.; serpit clam ea res Deiter, Bennett. The passage is probably corrupt, as Müller thinks. ) quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur.
quorsum haec? quia sine sociis nemo quicquam
tale conatur. praecipiendum est igitur bonis, ut; si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impietatis duces. quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; itaque mortem sibi uterque conscivit.qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi. quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit; mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum
rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.