De Amicitia

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

tiberium quidem Gracchum

rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Tib. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. tum ego, etiamne, inquam, si te in Capitolium faces ferre vellet? numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem. videtis, quam nefaria vox. et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Tib. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.

nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.

quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmus[*](videmus P Reid; vidimus ER Müller. ) aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis.

ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.

videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M’. Curium, Tib. Coruncanium memoriae proditum est. igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem. contra ius iurandum, contra rem publicam esset. nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare? At vero Tib. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.

haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati. turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo

maiorum.