De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus—Paulos Catones Gallos Scipiones Philos—his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis—divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia. neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. quod si exemeris
ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti?ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest.
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret! stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.
hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt—credo autem esse multa—ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.