De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. sed quis ego sum aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudo eaque. Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. magnum opus est egetque exercitatione non parva. quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.
sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. sit ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. qua re
sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. ne id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi.agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas[*](aequitas edd.; aequalitas MSS. ) liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet. itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
est enim amicitia nihil aliud[*](nihil aliud Müller; nil unquam Reid; quicquam Halm’s MSS. ) nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.