De Senectute

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

At memoria minuitur. credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium civium perceperat nomina; num igitur

p.30
censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset Lysimachum salutare solitum? equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum. nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. omnia quae curant meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.

quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes? quam multa meminerunt! manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque num illud carmen desipientis videretur,

quo recitato sententiis iudicum est liberatus. num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo-

p.32
niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem Cleanthem, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?

Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. quamquam in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere; sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere:

  1. serit arbores, quae alteri saeclo prosint,
ut ait Statius noster in Synephebis.

nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere:

dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.

et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem:

  1. edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti
  2. adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
  3. quod diu vivendo multa quae non volt videt.
p.34
Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. illud vero idem Caecilius vitiosius:
  1. tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
  2. sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
iucundum potius quam odiosum!

ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos. sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit. quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri. et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis. quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.

ne nunc quidem viris desidero adulescentis,

p.36
is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. quod est, eo decet uti et quidquid agis[*](agis Reid; agas MSS. ) agere pro viribus. quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse,
at hi quidem mortui iam sunt.
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.

Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa[*](persaepe ipsa other Mss.; per se ipsa L,Müller. ) sibi audientiam diserti senis composita[*](composita edd.; compta MSS., Müller. ) et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?

An ne illas quidem viris senectuti relinquimus,[*](relinquimus other Mss.; relinquemus L, Müller. ) ut

p.38
adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? quo quidem opere quid potest esse praeclarius? mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.

etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.

[*](senectuti Reid; senectutis Mss. ) Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset. ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur.

videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax.

etenim,
ut ait Homerus,
ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio;
quam ad suavitatem nullis egebat corporis
p.40
viribus. et tamen dux ille Graeciae nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi acciderit, non dubitat quin brevi sit Troia peritura.

sed redeo ad me. quartum ago annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse. ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem. itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus.

At minus habeo virium quam vestrum utervis. ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille praestantior? moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis viris ingeni dari?

p.42
Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere. cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.

audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

ne sint[*](ne sint R, Reid; non sunt LBIS, Müller. ) in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute. ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri. itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.

At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi

p.44
possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?

resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum[*](morbum Mss.; morborum Müller. ) sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis,

utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando[*](exercitando other Mss.; exercendo LER.) levantur. nam quos ait Caecilius

comicos stultos senes,
hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis. ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.

quattuor robustos filios, quinque filias, tantam

p.46
domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina. [*](in illa domo patrius mos et disciplina Müller; in illo animus patrius et disciplina Reid, Moore. )

Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.

septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium pontificium civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor; Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi. hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis; in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero. adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non

p.48
corporis viribus. quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus: ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.

sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum! accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur.

hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum

p.50
quam voluptatem.