De Senectute

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

  1. O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso
  2. quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
  3. ecquid erit praemi?
licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum
  1. ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
  1. sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,
novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. et tamen te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda.

p.10

nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere,

hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere.

sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus: hunc librum ad te de senectute misimus. omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem; qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. sed quid opus est plura? iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.

p.12

SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.

CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem admirari videmini. quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam[*](adeptam other MSS.; adepti LE, Bait., Müller. ) ; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione[*](consolatione EI, Halm.; consolatio LP, Momms., Bait. ) permulcere posset stultam senectutem.

quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene discriptae sint, extremum actum

p.14
tamquam ab inerti poeta esse neglectum. sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti. quid est enim aliud gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?

LAELIUS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo ante a te didicerimus quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus.

CATO. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est.

LAELIUS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti, videre quale sit.

CATO. Faciam ut potero, Laeli. saepe enim interfui querellis aequalium meorum, pares autem vetere proverbio cum paribus facillime congregantur, quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti; qui mihi non id videbantur

p.16
accusare, quod esset accusandum. nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. sed omnium istius modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate. moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.

LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere.

CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum:

nec hercule,
inquit,
si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis,[*](LE add esses after Atheniensis.) clarus umquam fuisses.
quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.

aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris,

p.18
mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.

ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:

  1. unus homo nobis cunctando restituit rem;
  2. noenum[*](noenum Lachmann; non enim MSS. ) rumores ponebat ante salutem;
  3. ergo plusque[*](plusque Bernays; postque MSS. ) magisque viri nunc gloria claret.

Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso

p.20
oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti,
mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti
;
certe,
inquit ridens,
nam nisi tu amisisses, numquam recepissem.
nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute gererentur; quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri.

multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis. est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior. qui sermo, quae praecepta! quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! multae etiam, ut in homine Romano, litterae: omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella. cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.

quorsum[*](quorsum other Mss.; quorsum L. ) igitur haec tam multa de Maximo?

p.22
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit. qui, cum ex eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita,
nihil habeo,
inquit,
quod accusem senectutem.

praeclarum responsum et docto homine dignum!

sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius:

  1. sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo
  2. vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem
p.24
Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.[*](suasissem other Mss.; suasisset P; suasi sed Forch., Müller. ) Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.

etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque videamus.

A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?

ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset;

tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius:

  1. quo vobis mentes, rectae quae stare solebant
  2. antehac, dementis sese flexere viai?
ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est,
p.26
et tamen ipsius Appi exstat oratio. atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.

nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi; non faciat ea, quae iuvenes; at vero multo maiora et meliora facit. non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.

nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam excisam esse cognovero. quam palmam utinam di immortales,

Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes

p.28
excipient anni consequentes. anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. apud Lacedaemonios quidem ei,

qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.

  1. cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
sic enim percontantur[*](ut est after percontantur in MSS., generally omitted by editors. ) in Naevi poetae Lupo.[*](Lupo Ribbeck, Bennett, Mommsen; Ludo MSS. ) Respondentur et alia et hoc in primis:
  1. proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.