Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

haec etiam in eculeum coiciuntur,[*](coitiuntur GKR aspir. V) quo vita non adspirat beata.

Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium[*](hostium GK) limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec[*](prius nec add. G2 ) supplicium nec dolorem?

Tu, si quid es facturus,[*](facturas G1 ) nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum[*](istoicorum V) ista magis gustata quam potata delectant. velut iste chorus[*](corus X (corr. V1?)) virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura[*](perrecturas G1 ) nec eas beata vita a se desertas passura videatur;

cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur. quam ob rem hoc nunc quaeramus; virtutes autem noli vereri[*](verereri X) ne[*](ne nec K) expostulent et querantur[*](quaerantur GVKc ) se a[*](a add. G2 ) beata vita esse relictas. si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio[*](dematilio (ti in r. scr. et supra m add. Vc io ex corr. G2)) Q. Caepione M'. Aquilio[*](quinto caepionem (coep. K) aquilo (caepionemaquilo R) X aquilio e corr. V1 aut c M'. Aquilio Fabric. ) recordatur, beatamque vitam,

p.411
si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia[*](ipsa prudentia del. Ern. (Dav. 1)) negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.

Facile patior te isto[*](ito G1 ) modo agere,[*](agere Vc s egere GRV1 aegere K) etsi iniquum est praescribere[*](pscribere V) mihi te, quem ad modum a me disputari velis. sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.

Actum vero, et aliquantum quidem.

Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta[*](deducta Non. ) quaestio[*](questio GKV) est.[*](profligata... 10 est Non. 160, 28 )

Quo tandem modo?

Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu[*](impetu V1 ) inconsiderato elatae[*](aelatae G (exp. 2) aelate KRV) rationem omnem[*](omnem add. G2 ) repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt. quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser? quid, si idem, quod[*](quod si K) plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam[*](infamia X (om. G1 add. 2) corr. Vc ) timet, si[*](si ex sed R1 ) debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis[*](non modo sing. V 2 Non. ) hominibus, sed potentibus[*](potentissimis Non. contingit G1 Non. B A D A ) populis saepe contigit,[*](quod... 20 contigit Non. 268, 10 ) servitutem?

potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia—adde[*](adde V atde GKR) eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?[*](qui ... 25 esse non miser? Non. 292, 36 ) quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,[*](quo fluentius voluntates ... hauriret Non. ) eo gravius ardentiusque

p.412
sitientem,[*](cum ... 412, 1 sitientem Non. 319, 17 ) nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus[*](elevatus KR) ille levitate inanique laetitia exultans et temere[*](temere RxV2 timere X) gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? ergo ut hi[*](ut mihi K1 ) miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes[*](exultantes G1 ) languidis liquefaciunt voluptatibus. ut maris[*](matris K1 ) igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique[*](quae cuique X (cf. Mue.) quaecumque s ) accidere possunt, tolerabilia[*](toller. G) ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur[*](ecfer. haec feratur K) animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?