Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam[*](fugienda X (-ā Vc)) diximus,[*](diximus p. 330, 10 ) non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines[*](homines s omnes X castigationes V1 ) castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se[*](adfici se adficisse X (corr. V3)) in delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud e vita ductum[*](evicta d. V Afr. fr.409 ) ab Afranio: nam cum dissolutus filius:

heu me miserum![*](eume K)
tum severus pater:
dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.

Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates[*](calamitates post indignorum rep. X del. V3 ) hominum indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui[*](quis GVrec ) sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis[*](esse K) qui leges, qui magistratus,[*](qui leges qui magistratus in r. Vc ) qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.[*](tenerent K) Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.[*](existimant s ) quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?

Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista.[*](ista (eras. m) K)

Reperiam fortasse, sed illud ante:

videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia? plane enim dicunt,

p.384
quod ad rem pertineat: Peripateticis[*](Peripateticishaec igitur continent quae Academici (qui verecunde nihil ipsi adfirmant) dicunt Ciceroque ipse ut Aca- demicus amplectitur (cf. p. 364, 4)) respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo[*](e quo B2 s aequa X (e qua Vrec)) possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest? definitio perturbationis, qua[*](quae KV1 Zeno fr. 205 ) recte Zenonem usum puto. ita enim definit, ut perturbatio sit aversa a [*](a GrBs om. X) ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior[*](vehementior semel in X) autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.

quid ad has definitiones possim[*](possint 'Bern. 1' Bentl. sed (ut p. 387, 20 sqq.) C. ipse definitiones excutit; cf. v. 2–4 et p. 389, 25; 410, 3 ) dicere? atque[*](atque Tregder atqui) haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa:

ardores animorum cotesque virtutum.
an vero vir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? gladiatorium id quidem.[*](id quidem ex idem K1 ) quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
conlocuntur,[*](versus ign. conloquuntur G(?)) congrediuntur, quaerunt[*](quaerunt Schlen- ger, Phil. 12, 288 quaeruntur GVR1 (a del. 1) queruntur K) aliquid, postulant,
ut magis placati quam irati esse videantur, sed in illo genere sit sane Pacideianus[*](pacidianus X (plac. V)) aliquis hoc animo, ut narrat[*](Lucil. 153) Lucilius:
  1. Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis
    inquit,
    1. Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
    2. Quam gladium in stomacho furi[*](furi Ti. suria GRV sura K (def. Ro b b. p. 100) furia Marx spurci Sey. ) ac pulmonibus sisto.[*](pulmonibus isto VG1 )
    3. p.385
    4. Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
    5. Nobis,[*](nobis s vobis X (ubis R1?)) quam dextrae gladium dum accommodet[*](accomodet V (prius o in r. c)) alter;
    6. Usque adeo studio atque odio illius ecferor[*](hęc feror Kc ) ira;
at[*](at sVrec ac) sine hac[*](hac ac G) gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate,[*](H 211 7.) cum depugnaturus esset cum Hectore;