Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint. non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem[*](cogitationem G1 ) adferat generis humani, sed significat tolerabilia[*](tollerabilia GKRV tolerabiliora H) esse, quae et tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur:[*](agitur igitur H) multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum[*](eorumquae qui p. R1V eorumquae p. G1K1H) otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim[*](nominati GKV1 (- add. c) H) vita laudatur,[*](Duplex igitur ratio est ... 346, 16 laudatur (sine 346, 5 cum ... 346, 7 posse) H) nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui[*](Eurip. Iph. Aul. 16) laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius[*](inglorious G (exp. 2) inglorius V) [*](ingloriosus K1R) sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;

similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum[*](liberorum Vc ) praedicantur, eorumque,[*](eorumquoque K1 ) qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora[*](maiora ex minora Vc ) quam quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat. atque hoc idem et Telamo ille declarat:

ego cum genui ---
et Theseus:
futuras mecum commentabar miserias
[*](tum morituros scivi et ei rei sustuli add. R2, moriturum scivi V3 ) et Anaxagoras:
sciebam me genuisse mortalem.
[*](cf. p. 332, 9 sqq.) hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis
p.347
intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas.[*](extimescendas KR1 existimescendas RcG existimiscendas G1 e corr. V) et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio[*](ratio V ratione GKR (unde in hoc quae- dam2?)) quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud[*](illud continet X trp. B) malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere.

hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine adficiatur,[*](aff. KR) cui ille necopinato casus evenerit.

Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse. quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum,[*](anthiochum KR) reprendere[*](reprehendere KVc ) Chrysippum[*](crysippum X Chr. fr. eth. 487 ) solebat laudantem Euripideum carmen illud:[*](Eurip. Hypsip. fr. 757 (S. Eur. ed. Arn. p. 62))

  1. Morta/lis nemo est que/m non[*](non om. X add. K2Vc ) attinga/t[*](attingit W (attigit K) vix recte, cf. Mue. in Seyfferti Laelio p. 143 ) dolor
  2. Morbu/sque; multis[*](multis Lb. multi) su/nt humandi li/beri,
  3. Rursu/m creandi, mo/rsque[*](mors quae GK (morsquę) R1V (s in r. c)) est finita o/mnibus.
  4. Quae ge/neri[*](genere X corr. V3 ) humano ango/rem nequicquam a/dferunt:[*](adferant V2 )
  5. Redde/nda terrae est te/rra, tum[*](tum tam Sey. nam Küh. ) vita o/mnibus
  6. Mete/nda ut fruges. si/c iubet Nece/ssitas.

negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione[*](ex commemoratione V (sed com in r. c) K2 ex quo memoratione K1R) [*](ex quo nemo ratione G) alienorum malorum ad malivolos consolandos[*](cf. Sen. ad Marc. 12, 5)

p.348
esse accommodatam. Mihi vero longe videtur secus. nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet[*](quohibet in cohibet corr. K1Rc cohibet GV1 prohibet V2 ) admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.

Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. ex quo ipsam aegritudinem lu/phn [*](a\gPHN fere X (L ex A V)) Chrysippus quasi[*](Chrys. fr. eth. 485) solutionem totius hominis appellatam[*](omnibus modis... 12 appellat) putat.[*](appellat amputat KR1V (cf. H et praef.)) Quae tota poterit evelli explicata, ut[*](ut aut V1 ) principio dixi,[*](dixi cf. p. 329, 2sqq. ) causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.[*](est... 15 mali) itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur[*](perferetur X (cf. Po. comm. ad 1, 29) perfertur Vc ) spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo[*](aegritudo del. Dav. ) aut perleviter pungat animi dolor.

Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse,[*](rectū esseesse scr. Vc ) ad officium pertinere ferre[*](perferre V (sed per in r. rec)) illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.[*](tum ... 23 perturbatio om. H)

ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera[*](genere KR1H) lugendi: paedores,[*](pedores KH cf. p. 331, 1 ) muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones;[*](sed ... 26 percussiones H) hinc ille Agamemno Homericus[*](K 15) et idem Accianus

scindens dolore identidem[*](Accius fr. inc. 672) intonsam comam
; in quo facetum illud Bionis, perinde
p.349
stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.

Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines[*](aescinnes X corr. Vc ) in[*](de cor. 77) Demosthenem[*](demostenem X (de- monstenem K)) invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. at quam[*](quam excopiose X (ex del. V1 aut c) quam et copiose s (et in r. B)) rhetorice, quam[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut licere quidvis[*](quodvis V1 ) rhetori intellegas. quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:

  1. Qui miser in campis maerens errabat Aleis[*](Z 201) [*](Aleis Be- roaldus alienis (unde Vc errat, tum errat maerens Vrec))
  2. Ipse suum cor edens,[*](edens V2M evidens X) hominum vestigia vitans;[*](vitas X corr. Vc )
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in[*](cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur)) luctu silentium, Hecubam[*](haecubam X (hec ubam V)) autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. sunt autem alii, quos[*](quos V1 aut cR2 quo X) in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium[*](Enn. Med. sc. 257) nutrix:
  1. Cupi/do cepit mi/seram nunc me pro/loqui
  2. Caelo a/tque terrae Me/deai[*](Medeai Turn. Medeae) mi/serias.