de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

non potes[*](potest RN) ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,

p.64
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii[*](aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE) nihil habemus.

At negat Epicurus[*](Epicurus negat BE)—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*](quid quod Non. ) ille aiat[*](aiat NV Non. alat) aut neget.[*](quasi ... negetNon. p. 70) illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius[*](cur Caius Se. cur chius (curehius B)) Postumius, cur[*](Postumius cur postumus cur BE cur postumus V) omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*](cum medicina V medicinam cum BE) pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit,[*](potuerit BE) sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet[*](malet edd. mallet) existimari bonus vir,[*](vir bonus BE) ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque

p.65
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam[*](ullam ed. Veneta a. 1480 nullam) aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?

Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, quid[*](quid P. Man. quod Cic. 43) optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis—est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,

p.66
et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis,
tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod[*](quod om. BE) turpis oratio est?[*](est oratio RV) mene ergo et Triarium dignos existimas,[*](existimes ARNV) apud quos turpiter loquare?

Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet[*](videlicet P. Man. vides) difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,[*](nota est omnibus A) a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam tu velis[*](velis tu eam BE) esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,[*](dixi ego BE) et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quo[*](quo ARN qua BE cui V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi')) addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.

sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu[*](in quo conventu vis BE) te omnia[*](te omnia etiam A) facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia[*](omnia te A) et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua[*](tui BE) causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?[*](putas N1V putes) eamne

p.67
rationem igitur sequere,[*](sequere AV sequare B seqre E seqre (= sequere) R seqare (a in ras.) N) qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.

Vide igitur ne non debeas[*](debeas dubecas R) verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,[*](fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R) quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae[*](eae edd. hae A he R ee (= esse) NV et BE) verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,[*](sunt R) ne id non pudeat[*](non pudeat pudeat non (ne E) BE) sentire, quod pudeat dicere.

Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?

quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil[*](ex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE) redundet?[*](redundet Mdv. red- eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V) 'Prodest', inquit,

p.68
mihi eo esse animo.
Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,[*](poteris pot- est Non. ) nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta[*](subducta Non. subdubia) utilitatis ratione effici solet,[*](qui autem ... effici solet Non. p. 399 ) sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
At enim sequor utilitatem.
Manebit ergo amicitia tam diu,[*](tam diu om. NV) quam diu[*](quam diu om. A1BE) sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,[*](constituet amicitiam A) tollet eadem.

sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae[*](relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que E relinquens ne q; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V) ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides.

Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.
Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?[*](odio est non quod est turpis n (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R) quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,[*](suscipiendi labores NV) adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit[*](fecit siculo tirāno R) tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,[*](Oresten A horestē R honestem V) ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?[*](non deprecarere edit. Venet. 1480 )

Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,[*](esse om. R magna laude dignum esse BE) quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid

p.69
naturae tuae consentaneum sit, sed quid[*](sed quid N2V sed quod ABERN1 ) disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.

At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,[*](Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V) illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,[*](fuerit in amicis tuendis BE) tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit.

Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et[*](Epicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2 ) fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed[*](sed se A1BER) officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.

Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.[*](dicta suntp. 28, 17—30, 26) e quibus[*](Ex quibus NV) unum[*](unump. 29, 4 sqq.) mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli[*](posse diuelli posset. Satis (rell. om., cf. p. 70, 1) R) ob eamque rem colendam esse, quod, quoniam [*](add. Se.(cf. ad p. 31, 25); si sine P. Man. cum sine Mdv. ) sine ea tuto et sine metu vivi non

p.70
posset, ne[*](ne Mdv. nec) iucunde quidem posset.[*](ne iucunde quidem posset om. B) satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud[*](aliudp. 30, 5 sqq.) humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo,[*](illo ipso BE illo (om. ipso) Non. ) quod sciam,[*](horum ... sciam Non. p. 167 ) primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.[*](voluptatis utilitatis V; in marg. vel utilitatis add. A2 ) hoc etsi multimodis[*](multis modis NV) reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.[*](dat R) mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita[*](quaesita exquisita BE) voluptate.

Posuisti etiam[*](posuisti etiamp. 30, 18 sqq.) dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas[*](perspiciendas ABER) maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an[*](an BE at) vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?

Licet hic rursus ea commemores,[*](ea commemoresp. 28,19 sqq.) quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*](rationi possit R) et sententiae suae dicere.

Utilitatis causa amicitia est quaesita.
[*](est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE) Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*](gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto)) collige omnia, quae soletis:
Praesidium[*](praesidiump. 30, 3) amicorum.
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
p.71
amicitiis praesidii.[*](praesidii marg. ed. Cratandr.; praesidium) iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res[*](res enim BE) ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem[*](liberalitatem ed. Colon. 1467 libertatem) utens etiam[*](etiam P. Man. eam (eam N2)) sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.[*](tuebere et munies Mdv. tuebare munies BE et tuebere et munies ARNV)
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?

Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*](inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R) quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.

Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*](attamen V) ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.

quoniam[*](quoniam quo A) igitur omnis summa[*](summa omnis BE) philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam[*](miseriam om. R.) omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi[*](sibi semper BE) illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet[*](diffidit BE) perpetuitati bonorum suorum,

p.72
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse[*](beatus esse ENV) in maximarum rerum timore nemo potest. nemo igitur esse beatus potest.

neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici[*](dici ed. Veneta 1494 duci) solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,[*](At enim P. Man. etenim) quem ad modum tute dicebas,[*](dicebasp. 27,19—21) negat Epicurus diuturnitatem[*](nec diuturn. BEV nec diuturn. N) quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.

haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam[*](effici voluptate beatam vitam A) putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum[*](epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E) et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter[*](iupiter) quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate.

At enim hic etiam dolore.
At eum nihili[*](nihili edd. nihil (nichil)) facit; ait enim se,[*](se RNV, superscr. A, om. BE) si uratur,[*](si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura- turum NV)
Quam hoc suave!
dicturum.