Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sit[*](an sit Lambinus: an est AL ) suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum[*](genus ipsum AL: genere ipso Schütz ) verborum quasi quadam[*](quadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl ) forma et lumine orationis appareat, sitque[*](sitque AL: sitve Schütz ) omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant sxh/mata.

at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.

esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret[*](accideret Madvig: accident AL ). Ita

p.2061
notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur[*](videtur vulg.: videatur AL ) oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lurikoi\ a Graecis no- minantur, quos[*](quos L: eos A ) cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.

quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros[*](nostros L: illos A ), velut illa in Thyeste:

quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta[*](senecta Bothe: senectute AL )
et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo[*](quo L: quod A ) est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam[*](quam in versibus secl. Jahn ) in versibus[*](quo ... versibus om. m, secl. Stangl ).

omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.

itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit[*](caruit L: placuit A ) nisi quando temere ac fortuito[*](fortuito accidit Heerdegen ), et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt[*](Itaque... reliquerunt secl. Stangl ).—nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper[*](semper L: semel A ) ante cognoscitur—ita translata aut facta aut coniuncta[*](iuncta L ) verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo[*](domo vulg.: modo AL: de medio Stroebel ) depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema[*](extrema AL: externa Friedrich ) liniamenta orationi attulit.

quod si

p.2062
et angusta quaedam atque concisa[*](concessa A ) et alia est dilatata[*](dilatata A: conlatata F: collata PO1M: colligata Bake ) et fusa[*](fusa A: diffusa L ) oratio, necesse est id non litterarum accidere[*](accidere vulg.: accipere A: accedere L: accredere O1 ) natura, sed intervallorum longorum[*](longorum L: longiorum A ) et brevium varietate; quibus[*](quibus L: et quibus A ) implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi[*](vi Stangl: ut A: om. L ) naturam numeri[*](numeri Stangl: numeris AL ) contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.

sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui[*](sesqui PM: sesque FO: se sesequi A ) esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex[*](sesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A ) paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est.

sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer[*](est id vehementer A: quod vehementer est L ) vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu- mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit[*](agnoscit AF: cognoscit OPM: ignoscit Heerdegen ) auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et

p.2063
longa animi provisione fugiendum.

elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos[*](anapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A ); quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo[*](legendo AP1: eligendo FOMP2 ) fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex[*](ex A:in L ) primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita[*](ita A:itaque L ) factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.

sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum[*](iambicum L: iambum Stangl: ambiguum A ) putent, quod sit orationis[*](orationis A: orationi FO: oratori PM ) simillimus, qua de causa fieri ut is[*](fieri ut is L: ratione A ) potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod[*](quod AL Non.:cum Ernesti ) ille dactylicus[*](dactylicus AO2FPM: dactylus O1Non. (p. 142)) numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior[*](accommodatior FPO: comnmodatior A ). Ephorus autem, levis ipse orator et[*](et A: sed L ) profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim[*](post enim usque ad per versetur (231) om. A) paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum [*](quorum add. Heerdegen )quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri[*](constet... fieri Ernesti:constaret ... fieret L ) alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.

sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et[*](et L: secl. Manutius:ei Jahn ) qui paeana

p.2064
praetereunt, non vident mollissimum a sese numer m eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam[*](et abiectam Lambinus: nec abiectam L ) oratio- nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient[*](audiant maluit Ernesti ) ad maiorem admirationem possit traducere.

trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con- tractio et[*](et Sauppe: ut L ) brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro- bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis[*](in eis L: numeris Stangl: eis Ernesti ) singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.

iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit[*](fugit codd. dett.: fuit L ), intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus[*](vitiosus Manutius: vitiosius L ) in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.

ego autem sentio[*](sentio L: censeo Bake ) omnis in oratione esse[*](esse vulg.: est L ) quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa

p.2065
esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio—alterum nimis est vinctum[*](vinctum F: iunctum PO ), ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis—;

sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris[*](permixta... numeris secl Bake ) nec dissoluta nec tota numerosa[*](numerosa oratio maluit Heerdegen ), paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.

quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eis[*](eis Rufinus: his L ) quae demisso atque humili sermone dicuntur;

paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque[*](itaque Rufinus: ita L ) in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent[*](censent L: sentiunt Bake ), verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta- rent minus[*](delectarent minus. nec vero Heerdegen: delectarent nec vero minus L ).

nec vero is cursus est numerorum—orationis dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed[*](sed Bake: et L ) aequabiliter[*](aequabiliter Schütz: aequaliter L ) constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in

p.2066
dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne[*](ut ne Schütz: aut ne L ) immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens[*](aut fluens L:ac fluens Heerdegen ) sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicini[*](tibicini L: tibicinii Orelli:tibicinis codd. dett. ) percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.

solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi- narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non ut solum[*](ut solum Bake:id solum L ); ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iam[*](iam Ernesti: tam FP1O1:tamen P2MO2) a principio ferri debet verborum illa compre- hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat.

id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent[*](dicent Jahn: dicerent L ) similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeant[*](respondeant Reid: respondeat L ); quorum di- scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum.