Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.

quid enim est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi? quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam experiendi voluntate; malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, benevolentiam.

quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo[*](quo L: cui codd. dell. ) nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent[*](nolent FPM: et Columella R. R. i. praef. 28: nollent O ) quod se assequi posse diffidant[*](diffidant FPO: diffident Columella ).

sed par est omnis omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt.

p.2003
quod si quem aut natura sua aut[*](natura sua aut delevit Sauppe: aut secl. Madvig. 'post sua intercidisse aliquid videtur' Heerdegen ) illa praestantis ingeni vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam[*](nam vulg.: an L et Colum. ) in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;

nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit. nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab [*](ab add. Lambinus ) artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua[*](statua vulg.: statuae L ) deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus[*](miraremur... probaremus L: miremur... probemus Norwann ).

in oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut[*](aut spes maluit Lambinus ) languescat industria; nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.

atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam[*](numquam vulg.: unquam L ), in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud

p.2004
alios densius, apud alios fortasse rarius.

sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod neque[*](quod neque L: quod tamen neque Friedrich: quod quoniam neque Heerdegen ) oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora; nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae,

contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque[*](eaque Heerdegen: ea quae OPM: eas quae F non secl. Victorius ) sub oculos ipsa non cadit[*](cadit Heerdegen: cadunt L ), sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.

has rerum formas appellat i)de/as ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis[*](oratoriis codd. dett.: oratoris L et Nonius ) disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram[*](eam... antiquam ... subobscuram L: ea...antiqua...subobscura Bake ) aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus—quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur—aut reprehendent, quod inusi-

p.2005
tatas vias indagemus, tritas relinquamus.

ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim[*](sum ... sum maluit Stangl ), non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.

sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa[*](illa quidem ed. Rom. 1469, cf. Madvig de Fin. iv. 16, 43) adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit: ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.

positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;—

si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit[*](dicit codd. dett.: dicat L ) oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem[*](didicisse tum uberem Schütz: didicisset uberem L ) et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis

intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec

p.2006
vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicam[*](dicam secl. Stangl ) de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi[*](orationi vulg.: orationis L: oratori Ernesti ) suppeditat copiam, de vita[*](quid de vita Sandys: iam de vita Nixon: nam de vita Piderit ), de officiis, de virtute, de moribus? satisne [*](satisne Reid: de quibus nihil sine Schenkl: quidquamne Bake ) sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?

ad[*](potest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L ) has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem[*](tum quidem L: iam pridem Vollbehr ) tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri[*](quae...magistri secl. Kayser ); quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.

itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens[*](vir... prudens secl. Bake ), in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa[*](rem ipsam maluit Bake ) non videbat. Vir autem acerrimo ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat; quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,

habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

p.2007

tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum[*](quod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid ) alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, [*](consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus)) alii levi[*](levi codd. dett.: leui L ) et structa[*](structa Ernesti: instructa L ) et terminata—, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati[*](elimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L ); in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto[*](consulto vulg.: in consulto L ) rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est[*](id est O: idest P2F: idem P1 ) faceti, florentes etiam et leviter ornati.