Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.' Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare potest? Hos imitamur.[*](imitamur G: imitatur H: imitantur FOBM2 )' Quo modo, qui[*](quo quo modo BHM ) sunt et inter se
num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac[*](musto ac secl. Ellendt: de lacu ac musto Martha: de musti lacu Baehrens ) lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior. 'demosthenem igitur imitemur.' O di boni; quid, quaeso[*](quaeso vulg.: quasi L ), nos aliud agimus aut quid aliud optamus? At non adsequimur. Isti enim videlicet Attici nostri quod volunt adsequuntur.
ne illud quidem intellegunt, non modo ita[*](ita om. BHM ) memoriae proditum esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent. At cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur. Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant.
volo hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant. Est enim in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus. Ita fiet ut non omnes, qui Attice, idem bene, sed ut omnes, qui bene, idem etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus ad Hortensium.
sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: Aliquotiens sum, inquit, conatus[*](conatus L: concitatus vel comnotus Eberhard ), sed interpellare nolui. Nunc quoniam iam[*](iam secl. non nuli ) ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite[*](Tite FOG: Attice C ). Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur[*](disceptetur L: disceptatur codd. det. ), hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant[*](adrogant FOG: adigant C: adrogent Ernesti ), ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec
quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum[*](cum L: secl. Stangl: nam Eberhard, qui et coniecit ut cum) Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum—nemo dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur; sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus[*](tam et quam ... diceremus secl. Eberhard ).
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum omnibus oratoris[*](oratoris L: oratoriis Lambinus ) laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.
galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi
carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo iam[*](quo iam Jahn: quoniam L: quo vulg. ) nihil est melius, id laudari[*](laudari vulg.: laudare L ), qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
omitto igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. haec cum ille dixisset: Longi sermonis initium pepulisti[*](pepulisti vulg.: depulisti L: detullsti Manutius ), inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.