Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
erant autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci sxh/mata, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id[*](id Corradus: et L ) ubi esset videbat.
accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis
quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini[*](crimini vulg.: crimine L ) dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre[*](differe L: corr. M2 ) diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis[*](insidias mortis maluit Kayser ) se comperisse manifesto et[*](comperisse m. et sed. Eberhard ) manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'Tu istuc,
M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum[*](cum L ) ista eloquentia[*](summa Martha praesertim ista eloquentia: cum Lambinus ) alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas[*](soleas vulg.: soles L ), tuum neglegeres ? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons[*](non frons Quintil. xi. 3. 123: frons non L) percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque[*](abest Quintil. ) tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse? sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.
C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset[*]([quod ver. dixisset] secl. Ldimbinus )] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam.
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri[*](ut reliqui clariores viri L: secl. Weidner: ut reliqui maiores, clari viri Jahn ). Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum [*](cum add. vulg. ) initio aetatis ad amicitiam
sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit[*](fuit Corradus: fuisset L: fuisset †Friedrich: cum fuisset Schütz: cum esset Piderit ) cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat[*](dependebat L: corr. F2O2 al. ). Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a [*](a add. vulg. ) multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In-
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis [*](aliis add. Bake ) meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem[*](et vim et varietatem secl. E. V. Eberhard ) Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem[*](si aliquem vulg.: sed aliquem L ): ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Atque[*](atque scripsi: at L: ac Jahn ) Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet.