Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile[*](utile sit codd. dett.; utile est P ); et, si quid necesse est— necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione[*](in civili ratione om. P ) et commodis anteponendum.

cum autem quaeritur quid fieri possit, videndum etiam est quam facile possit. Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur.

itaque[*](itaque vulg.: ita P ) cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio: si et utile est et[*](prius et om. P) fieri potest, fiat; dissuasori duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est. Qua re quoniam 86 in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discemendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria; quorum alia sunt per se expetenda, ut ea

p.3025
quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae[*](quorum... copiae secl. Schütz ) .

eorum autem, quae propter se expetuntur[*](quae ... expetuntur secl. Kayser ), partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur; honestate, ea quae proficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese; commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quadam cum[*](quasi quadam cum P: quasi cum codd. deft.: quodam modo cum ed. Norimb. ) honestate coniuncta, ut honos, ut gloria; alia diversa, ut vires forma valetudo, ut nobilitas divitiae clientelae.

est etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernuntur. Nam cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent. Coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus familiaritasque coniunxit quamquam etiam caritate ipsa tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria.

quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus.

et quoniam non ad veritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem

p.3026
alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur. Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.

et illud videndum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam[*](Nam del. Sauppe: Nam... turpia secl. Stroebel ) neque honesta tam expetunt quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit[*](expetivit P: exspectat codd. dett.: expetat Manutius ), quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit[*](fugit codd.: fugiat vulg. )? Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re[*](qua re P: qua vi vulg.: qua vix codd. dett.: qui ed. vet. ) bona consequi malaque vitare possimus;

sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utilitatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;

quid autem possit effici[*](possit effici necne possit vulg.: effici necne possit om. P ), in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque

p.3027
illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit.

conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur[*](ut... dicatur om. P etc. ) Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.

et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum[*](solum om. P ) ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda. Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit[*](erit om. P ) persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.

vterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de

p.3028
periculo commonendi. Atque hi quidem perorationis sunt loci.

Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque actor[*](actor P: auctor codd. ). Qua re proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine[*](aut sine vulg.: ac sine P ) testamento[*](testimonio P ) petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis.

atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur. Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur[*](dicitur Manutius: dicuntur codd. ): Plus petisti; sero petisti[*](prius Stroebel ); non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio.

quarum causarum genus est positum in iure civili, quod est in privatarum et publicarum rerum lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur. Qua re de constituendis actionibus[*](actione P ), de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda[*](de capiendis Sauppe: accipiendis codd. )

p.3029
iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure civili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causarum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et in iure maxime consistit.

in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur[*](quo de agitur P: quod obicitur codd. deft. ) factum neges aut, si factum[*](si factum P: id quod factum codd. deft. ) fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.

ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod id[*](id om. P ) rectum[*](rectum P: recte factum b etc. ) esse defendat quod sine ulla nominis controversia factum[*](esse... factum om. P ) esse [*](esse add. Friednrch ) fateatur[*](fateatur P: fatetur vulg. ).