Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen

p.3030
tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis[*](defensionis vulg.: defensiones et P ) rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset.

ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco; in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.

in illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi enim dolor iustus vim tum illam excitavit[*](vim ... excitavit om. P ) , non tribuni actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit.

in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum[*](factum delet Schütz ) defenditur, cum est facti

p.3031
subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.

sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causis[*](in eis causis P: in eas causas vulg.) incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit[*](facit P: parit vulg. ).

cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.

Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi

p.3032
locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus.

in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.

quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur[*](dicitur vulg.: dicatur P ); quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant[*](Spectant nescio quis apud Lambinum: spectantur vulg. ) etiam ad causam facti motus animorum,

si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi[*](periculum P ) vel in longinquum tempus differendi[*](deferendi P ); aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.

his enim fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et

p.3033
facultates[*](facultates Stroebel: facultatis P: facultas vulg. ). In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquis[*](alius codd. dett. ) repentinus[*](reperitur P codd dett. ) animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem haec sint dicta de causa.

C. Teneo et quaero qui[*](qui codd.: si P ) sint illi eventus quos ex causis effici dixisti. P. Consequentia quaedam signa praeteriti et quasi impressa facti vestigia; quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit[*](interfuit P ) aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut. obsignatum aut depositum quippiam. Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspiciosum crimen efficiant.

quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset[*](possit P ), ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam.

sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur.

atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent

p.3034
laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse[*](posse P: potuisse codd. dett. ) recte non credi; viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque[*](cuiusque codd.: huius P ) rei locupletissimos tests, qui id, quod[*](quod P: de quo codd. ) agatur, facillime[*](facile P ) scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum genus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudiassent;

de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam—id quod acerbissimum est—liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda etiam disputatio est[*](est om. P ) , qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.

defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum[*](apertum codd.: ineptum Ernesti ), ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.

consequentia autem diluet exponendo non

p.3035
esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi[*](si sibi vulg.: si om. cod. f ) cum accusatore communia esse et[*](esse et Sauppe: esse P: essent codd. deft. ) pro periculo potius quam contra salutem valere debere; testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis ex[*](ex om. P ) reprehensionis locis de quibus ante dictum est refellet[*](refellet vulg.: refelletur P ).

harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensori[*](defensoris codd. dett. ) aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.