Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile[*](utile sit codd. dett.; utile est P ); et, si quid necesse est— necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione[*](in civili ratione om. P ) et commodis anteponendum.