Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quam ob rem omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommodabuntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum
p.3024
quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.