Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

deinde est ad facta veniendum, quorum conlocatio triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum genera sunt digerenda[*](digerenda Lambinus: dirigenda codd. ). Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis et variis disputationibus nunc in quandam angustam et brevem concludetur.