Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, externi et corporis et animi[*](externi ... animi del. Sauppe: externis codd. dett. ) prima sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto[*](tacito P: accito vel ascito Piderit ), deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, quod quasi[*](quod quasi vulg.: quid P: quidem codd. dett. ) virtutem maxime significat, facillime forma laudatur.