Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
C. Quae sunt quae dicis insita? P. Quae iura[*](iura P: iure codd. delt.: om. vulg. ) infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae[*](aut quae P: aut ea p: aut ut ea Lambinus ) quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et
C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare; cuius in[*](in om. P ) infinita quaestione[*](quaestio est P ) ordo idem fere quem exposui locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim motus[*](motus om. P ) genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, in causa et[*](et om. P ) fides et motus. Qua re cum de causa dixero, in[*](in qua codd. deft. ) quo inest propositum, de utroque dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere?
P. Auditorum eam genere[*](iam genere P ) distingui. Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui[*](qui delectetur P ) audit aut ut statuat aliquid. Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes[*](laudationes vulg.: laudatione P ) maxime conferatur, proprium iam[*](iam Stangl: tamen P ) habet ex eo nomen.
C. Quas res[*](res om. P ) sibi proponit in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis. C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem.
C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus
C. Quid, in deliberatione quid spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum est[*](est om. P ) . Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio.
C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat[*](quasi hasta in manu collocata Piderit (collocata codd. dett.)), vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis [*](eis (iis) add. Friedrich ) orationis[*](orationis P: perorationis p: perorationisque codd. dett. ) praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.
C. Quid faciendum est contra reo? P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda; perorationes autem ad miscricordiam conferendae. C. Semperne igitur ordinem conlocandi quem volumus tenere possumus? P. Non sane; nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido: eae quod respuunt immutandum est.
C. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque
atque etiam est haec distinctio in verbis; altera natura, tractatione altera. Natura, ut sint alia sonantiora grandiora leviora et quodam modo nitidiora, alia contra; tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo; qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero. P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum. Numeros aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris aut redundes. Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens vituperandum est.
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut[*](aut om. P ) circumscriptione conclusa[*](conclusa vulg.: concisa P ) aut intermissione aut concisione verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas
inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata[*](et supralata om. P ) et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione[*](atque imitatione om. P codd. dett. (Fredrich confert Quint. viii. 3. 43)) rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos; is[*](is vulg.: iis P: his codd. ) enim maxime sensus attingitur, sed et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quae dicta sunt[*](sunt om. P ) de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre videamur.
suave autem genus erit dicendi primum[*](primum om. P ) elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba[*](verba P: crebra crebris vulg. ) paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum[*](inusitatum vulg.: invisum tuum codd. delt.: tuum P ) aut inauditum aut novum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet[*](animis ciet Friedrich: animi ciet Müller: animiscit P: animi miscet vulg.) oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi
C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem[*](quidem P: itaque vulg.: sed. Orelli ) id genus totum[*](totum situm legebatur ) in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
in coniunctis autem verbis triplex[*](triplex codd.: duplex maluit Piderit ) adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum[*](versum P: versus vulg. ) retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.
C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita[*](ita om. P ): quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu[*](vultu vulg.: ac vultus P: vultusque codd. dett.: an habitu voltus? Friedrich ), quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.