Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo[*](si modo vulg.: modo Pp ) tibi est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.
C. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis? P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et conlocanda[*](collocanda vulg.: locanda Pp invenire vulg.: inveniri P ). Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est; earum[*](est; earum vulg.: si earum P: est: sed earum ed. Rom.: sed rerum Orelli ) rerum omnium custos memoria.
C. Quid? orationis quot sunt partes? P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos[*](pellendos p ) animos duae, principium
C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit[*](volet codd. det. ) persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus fides fit ? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?
P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.