Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem[*](deliberationem P ) exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.