Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo[*](Proprius ... periculo secl. Friedrich ). Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod[*](est quod P: quidem vulg. ) moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur[*](exprimitur P: exprimatur vulg. ) breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.