Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

hoc bellum quintum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum non modo non[*](modo non Vb: modo nst) in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum[*](nos deorum V: deorum nos n2: deorum cett.) immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.

in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se[*](se divisurum D) confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur[*](secuntur Vnst) Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si[*](homines agrestes si om. V) homines illi ac non pecudes potius[*](illi ac (an V) non pecudes potius V, Faernus: sunt illi potius quam pecudes D), inani spe ad aquas usque et Puteolos[*](et Puteolos Vns (-las ns): Puteolanas bt pervehuntur V (e coll. mea) D: provehuntur ed. R) pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne[*](ne p. ne V) quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis[*](viderunt enim ex mendicis V: sui enim ex me didicerunt D) fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.

quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis[*](et his ... et his D) qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura[*](iura leges D), iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.

hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque[*](id aeque Vb: id t: idem ns) commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est[*](est D: esset V), tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.

sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendi[*](gerendi om. Cus.) quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse[*](esse posse Pluygers), si velit. immo aliae causae iustae[*](alia causa iusta D), haec necessaria est[*](est om. D). Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberis[*](laberis Faernus: liberis V: falleris D): primum quod tuas rationes communibus interponis[*](anteponis D); deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno[*](aut iuc. in regno Vst: in regno aut iuc. bn) putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit.

quin etiam[*](etiam D: etiam enim V: etiam memini Faernus) de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas? atque ais[*](atque ais V: atque es t: atqui es bns) eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e[*](et e V: om. D) re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit[*](interest D) inter te et illos? pater tuus quidem[*](pater tuus quidem V: qui (-id s) pater dem (dein ns) tuus nst: quid pater tandem tuus b), quo utebar sene auctore[*](auctore om. D) adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.

quid? nos a patribus num aliter accepimus? ergo is tibi civis[*](civis post omnis transp. Schwartz), si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. ‘quod L. Opimius[*](L. om. D) consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.’ senatus haec verbis, Opimius armis. num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum[*](aut Q. atq. V: an Q. coni. Halm), cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus[*](senatus Ferrarius: senatorem codd.), compluris alios summos viros qui cum[*](cum cum L. D) Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis[*](consulares VD: corr. Ferrarius), eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt.

ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio[*](Valerio om. V) consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia[*](C. om. D) praetor[*](praetor s2: p. r. (populi Romani V) cett.) est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illos[*](aut consules illos V: aut syllos t: autem illos bn) aut clarissimos viros[*](clarissimos hos viros Mommsen) vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civem[*](civem D: quem V) committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore[*](ut in corpore Cobet) si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id[*](id V1: ad V2, Cus.: om. D) uri secarique patimur ut membrum[*](membrum V, Cus.: membra t: membrorum (-bro s1) cett.) aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.

dura vox! multo illa durior: ‘Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!’ Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. in hoc uno te plurimum vidisse, me[*](me Vb: om. cett.) multum errasse concedo. nam quod[*](quod om. D) me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. vehementer me agere fateor, iracunde nego. omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.

itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic[*](huic V: huic vel illi (del. vel illi n2) videlicet D (cf. Rull. ii. 55)) faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio[*](ego ... Antonio del. Pluygers): ego conservari[*](conservare D) coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas[*](interponis D) quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices[*](dicis D) pacem velle te? res geritur; conductae vineae[*](vineae ed. R: lineae (-iae V) codd.) sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.

et quidem[*](equidem D), quo melior senator videatur, negat se illi[*](se illi D: ei illi V: fort. se ei) amicum esse debere: cum suo magno esset[*](esse D) beneficio, venisse eum[*](eum V: reum D) contra se. videte[*](videte Manutius: vide codd. (cf. x. 23)) quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es[*](es V: sis D) acerbus, Q. Fufi[*](Q. om. D), non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit[*](fecit D) belli, per quem lata[*](sublata D) est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt[*](triumphaverunt V (peiore numero)). quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.

Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae[*](de iracundia Cobet) remittebat: te nulla sua[*](te nulla sua V: nulla D) calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia[*](ut omnia D) nec tamen sine dolore animi[*](animi om. D): neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit[*](sit huic D), Calene, non possum. antea[*](antea D: ate antea V: fort. ante) deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare[*](exor. post pop. hab. D) nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum[*](aequoniam O laturum (sine amici) V1: aequo animo amici laturum coni. Halm) amici.

venio ad[*](ad V: nunc ad D) reliquos consularis, quorum nemo est—iure hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! iterum legatos? quasi ille[*](quasi ille scripsi: qui si ille Vt: quid ille ns: quod si ille b: quid? ut ille coni. Halm) faceret indutias? ante os[*](os b: hos V: eos t: c~s~ ns) oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis?