Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod[*](itaque quod D: itaque Nipperdey) erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis[*](oppugnant, iis Faernus: oppugnatis V1: oppugnantes (-is V2) V2D) pacem cum populo Romano esse posse[*](esse posse V: habere possunt D)?

an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis[*](desideret ns: desideres bt)? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si[*](si om. D) qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient[*](fiunt D). Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.

Vt omittam multitudinem, L. Visidio[*](Visidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius), equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare[*](collaudaremus nst) debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D.

Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus[*](ei qua exclusus D) et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum[*](plena disc. om. V1), ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis[*](mittatis V).

quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti[*](excitati erecti V: erecti citati (incit- b) D), parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc[*](cc ducenta codd., sed vi. 5)[*](cc bis) admoverit; fuerit et in[*](fuerit in D) senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit[*](erit om. V) integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis[*](retinueritis D); taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum[*](praeclarum om. V) ne ad nihilum recidere[*](reccidere Zielinski, cf. iv. 10) patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior[*](quibus ... assentior om. ns: de rebus om. bt: assentior om. t).

confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi[*](verbi Vb: om nst) asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris[*](L. D: C. V), amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. idem fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani[*](p. R. V: rei p. D) provideret.

atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se[*](se ante dicturum hab. D, om. V; post aliam inser. Halm, post fuisse Baiter) dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia[*](in sententia quidam D) non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse[*](ut tumultus non sit, tumultus autem esse Isidorus, Origg. xviii. 1. 7: ut tumultus esse V1 med. omissis: sine tumultu, tumultus (ut tum. V3) esse V2D) sine bello non potest.

quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultum[*](nullum tumultum nom. D) esse quam bellum hinc intellegi potest[*](potest V: licet D) quod bello[*](bello Isidorus: bello Italico V: bello Gallico D) vacationes valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.

etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumus[*](nolimus V) hoc bellum videri. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant[*](fiant V: sint D) sine vi, sine multa[*](multa V: tumultu D), studio[*](et studio D), voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur[*](tolletur tolleitur V: tollitur D), municipiorum studia tollentur[*](tolluntur D); consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.

sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur[*](Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto): ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest[*](potest pax D) esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem[*](Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm), fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex[*](ex D: et V) gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem[*](C. quidem bns: quidem V: equidem t) Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat[*](erat V: venerat D belli D): bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.

ergo illi nunc et eorum[*](et eorum Vb: ceterorum nst) exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit[*](obsistit V: obsidet bt: om. ns), designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse[*](esse om. D) dixit.

Vtrum hoc bellum non est, an est[*](an est Müller: an etiam D: etiam V) tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas[*](Sulla latas con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm) esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.