Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem[*](Rubiconem in mg. hic habet V, sed infra § 10, ubi hic locus iterum legitur, in textu), qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et[*](et Faernus: om. V in ras.) cc milibus circumscriptum esse patiatur?

non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque[*](militesque Poggius: que V) eius adeant eisque demonstrent summa[*](suma V) in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam[*](violentiam Naugerius (1): vinolentiam V), novi impudentiam, novi audaciam.

nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam[*](moram exhibere ullam Vrsinus: horam exhibere nullam V: curam exhibere nullam Hirschfelder: horam eximere nullam Budaeus) in tali cive liberando sine scelere non possumus.

an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere?

quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus[*](senatu V: senati coni. Halm) non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.

non metuo, Quirites[*](Quirites Poggius: quam V), ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari.

quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus[*](In V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V), quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam.

nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium[*](Trebellium del. Orelli) vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide[*](Fide Pluygers: fides V)!—hoc[*](hoc hinc Poggius) enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste[*](nequitia est scelere (= scelestere) V: corr. Nipperdey).